- ROMANA Lex
- ROMANA Lexdicitur Cathwlpho, in Epistola ad Carolum M. totius Mundi prima; quô nomine postea Codicis Theodosiani Breviarum, quod Tolosae annô Alarici 20. collectum, bienniô post per Anianum Aduris editum fuit: qui quidem Codex interdum in MSS. Auctoritas Alarici Regis, interdum Liber Legum, sed crebrius Lex Romana appellatur, ut in Codice Bibl. Regiae, apud Car. du Fresene, Incipit Lex Romana. In hoc corpore continentur libri Legum Romanarum l. 13. Novellarum l. 5. etc. Eâ vero untebantur Galii, praesertim Romani, qui a veterib. Gallis, qui sub Imperio Romanorum erant, antequam Franci et Burgundiones ea potrientur, originem duxêre. Provinciae item Galliae, quae Gothis parebant. Vide Legem Wisigothorum, l. 2. tit. 1. §. 9. Sed et in Ecclesiasticis causis eam observatam potissimum, docent varii Auctores laudati praefato Car. du Fresne in Glossar. inprimis Innocentius Cironus, ad 5. Compilat. Decretorum, l. 5. tit. 13. c. 3. et Steph. Baluzius, Not. ad Capitul. Reg. p. 995.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.